19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
25Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
200 resultados encontrados
19Nam exspectatio creaturæ revelationem filiorum Dei exspectat.
24Spe enim salvi facti sumus. Spes autem, quæ videtur, non est spes : nam quod videt quis, quid sperat ?
25Si autem quod non videmus, speramus : per patientiam exspectamus.
5Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
6Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes : ut doctrinam Salvatoris nostri Dei ornent in omnibus.
11Apparuit enim gratia Dei Salvatoris nostri omnibus hominibus,
13exspectantes beatam spem, et adventum gloriæ magni Dei, et Salvatoris nostri Jesu Christi :
1Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium.
10Exspectabat enim fundamenta habentem civitatem : cujus artifex et conditor Deus.
31Fide Rahab meretrix non periit cum incredulis, excipiens exploratores cum pace.
9Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter ;qui autem depravat vias suas manifestus erit.
24Quod timet impius veniet super eum ;desiderium suum justus dabitur.
28Exspectatio justorum lætitia,spes autem impiorum peribit.
7omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.
9Ex parte enim cognoscimus, et ex parte prophetamus.
13Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hæc : major autem horum est caritas.
7ut spes nostra firma sit pro vobis : scientes quod sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis.
10qui de tantis periculis nos eripuit, et eruit : in quem speramus quoniam et adhuc eripiet,
13Non enim alia scribimus vobis, quam quæ legistis, et cognovistis. Spero autem quod usque in finem cognoscetis,
12Spes quæ differtur affligit animam ;lignum vitæ desiderium veniens.
18Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam ;qui autem acquiescit arguenti glorificabitur.
25Justus comedit et replet animam suam ;venter autem impiorum insaturabilis.
6Ego clamavi, quoniam exaudisti me, Deus ;inclina aurem tuam mihi, et exaudi verba mea.
7Mirifica misericordias tuas,qui salvos facis sperantes in te.
13Exsurge, Domine : præveni eum, et supplanta eum :eripe animam meam ab impio ;frameam tuam
4Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
11Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
12Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
4audientes fidem vestram in Christo Jesu, et dilectionem quam habetis in sanctos omnes
5propter spem, quæ reposita est vobis in cælis : quam audistis in verbo veritatis Evangelii :
14in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum :
10qui dat pluviam super faciem terræ,et irrigat aquis universa ;
11qui ponit humiles in sublime,et mœrentes erigit sospitate ;
16Et erit egeno spes ;iniquitas autem contrahet os suum.
20arundinem quassatam non confringet,et linum fumigans non extinguet,donec ejiciat ad victoriam judicium :
21et in nomine ejus gentes sperabunt.
47Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te.
6Confidens hoc ipsum, quia qui cœpit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Jesu :
20secundum exspectationem et spem meam, quia in nullo confundar : sed in omni fiducia sicut semper, et nunc magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.
29quia vobis donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini :
9Sperate in eo, omnis congregatio populi ;effundite coram illo corda vestra :Deus adjutor noster in æternum.
11Nolite sperare in iniquitate,et rapinas nolite concupiscere ;divitiæ si affluant, nolite cor apponere.
13et tibi, Domine, misericordia :quia tu reddes unicuique juxta opera sua.
4Omne quod tibi applicitum fuerit accipe :et in dolore sustine,et in humilitate tua patientiam habe :
6Crede Deo, et recuperabit te :et dirige viam tuam, et spera in illum :serva timorem illius, et in illo veterasce.
9Qui timetis Dominum, sperate in illum,et in oblectationem veniet vobis misericordia.
19Comparatus sum luto,et assimilatus sum favillæ et cineri.
25Flebam quondam super eo qui afflictus erat,et compatiebatur anima mea pauperi.
26Expectabam bona, et venerunt mihi mala :præstolabar lucem, et eruperunt tenebræ.
15spem habens in Deum, quam et hi ipsi exspectant, resurrectionem futuram justorum et iniquorum.
21nisi de una hac solummodo voce qua clamavi inter eos stans : Quoniam de resurrectione mortuorum ego judicor hodie a vobis.
26simul et sperans quod pecunia ei daretur a Paulo, propter quod et frequenter accersens eum, loquebatur cum eo.
5audiens caritatem tuam, et fidem, quam habes in Domino Jesu, et in omnes sanctos :
8Propter quod multam fiduciam habens in Christo Jesu imperandi tibi quod ad rem pertinet :
22Simul autem et para mihi hospitium : nam spero per orationes vestras donari me vobis.
1Justificati ergo ex fide, pacem habeamus ad Deum per Dominum nostrum Jesum Christum :
4patientia autem probationem, probatio vero spem,
5spes autem non confundit : quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.