1 State, et nolite iterum jugo servitutis contineri. 2 Ecce ego Paulus dico vobis : quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit. 3 Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ. 4 Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini : a gratia excidistis. 5 Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus. 6 Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium : sed fides, quæ per caritatem operatur.
Publicidade