1 Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris. 2 Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi. 3 Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit. 4 Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero. 5 Unusquisque enim onus suum portabit.
Publicidade