Pular para o conteúdo
Publicidade

Job 27

1 Addidit quoque , assumens parabolam suam, et dixit :

2 Vivit Deus, qui abstulit judicium meum,

et Omnipotens, qui ad amaritudinem adduxit animam meam.

3 Quia donec superest halitus in me,

et spiritus Dei in naribus meis,

4 non loquentur labia mea iniquitatem,

nec lingua mea meditabitur mendacium.

5 Absit a me ut justos vos esse judicem :

donec deficiam, non recedam ab innocentia mea.

6 Justificationem meam, quam cœpi tenere, non deseram :

neque enim reprehendit me cor meum in omni vita mea.

7 Sit ut impius, inimicus meus,

et adversarius meus quasi iniquus.

8 Quæ est enim spes hypocritæ, si avare rapiat,

et non liberet Deus animam ejus ?

9 Numquid Deus audiet clamorem ejus,

cum venerit super eum angustia ?

10 aut poterit in Omnipotente delectari,

et invocare Deum omni tempore ?

11 Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,

nec abscondam.

12 Ecce vos omnes nostis :

et quid sine causa vana loquimini ?

13 Hæc est pars hominis impii apud Deum,

et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14 Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,

et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,

et viduæ illius non plorabunt.

16 Si comportaverit quasi terram argentum,

et sicut lutum præparaverit vestimenta :

17 præparabit quidem, sed justus vestietur illis,

et argentum innocens dividet.

18 Ædificavit sicut tinea domum suam,

et sicut custos fecit umbraculum.

19 Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :

aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20 Apprehendet eum quasi aqua inopia :

nocte opprimet eum tempestas.

21 Tollet eum ventus urens, et auferet,

et velut turbo rapiet eum de loco suo.

22 Et mittet super eum, et non parcet :

de manu ejus fugiens fugiet.

23 Stringet super eum manus suas,

et sibilabit super illum, intuens locum ejus.

Pessoa
H347
Jó
אִיּוֹבiyovΙωβIōb
Jó, homem íntegro de Uz que temia a Deus, perdeu os bens, os filhos e a saúde, discutiu com os amigos o seu sofrimento e foi restaurado pelo Senhor (Jó 1:1).
Significado: “Perseguido, aquele que se volta para Deus”
Ver página completa
Todos os capítulos de Job 42
  1. 1
  2. 2
  3. 3
  4. 4
  5. 5
  6. 6
  7. 7
  8. 8
  9. 9
  10. 10
  11. 11
  12. 12
  13. 13
  14. 14
  15. 15
  16. 16
  17. 17
  18. 18
  19. 19
  20. 20
  21. 21
  22. 22
  23. 23
  24. 24
  25. 25
  26. 26
  27. 27
  28. 28
  29. 29
  30. 30
  31. 31
  32. 32
  33. 33
  34. 34
  35. 35
  36. 36
  37. 37
  38. 38
  39. 39
  40. 40
  41. 41
  42. 42

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.