Pular para o conteúdo
Publicidade

Judæ 1

1 Judas Jesu Christi servus, frater autem Jacobi, his qui sunt in Deo Patre dilectis, et Christo Jesu conservatis, et vocatis. 2 Misericordia vobis, et pax, et caritas adimpleatur.

3 Carissimi, omnem sollicitudinem faciens scribendi vobis de communi vestra salute, necesse habui scribere vobis : deprecans supercertari semel traditæ sanctis fidei. 4 Subintroierunt enim quidam homines (qui olim præscripti sunt in hoc judicium) impii, Dei nostri gratiam transferentes in luxuriam, et solum Dominatorem, et Dominum nostrum Jesum Christum negantes.

5 Commonere autem vos volo, scientes semel omnia, quoniam Jesus populum de terra Ægypti salvans, secundo eos, qui non crediderunt, perdidit : 6 angelos vero, qui non servaverunt suum principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in judicium magni diei, vinculis æternis sub caligine reservavit. 7 Sicut , et , et finitimæ civitates simili modo exfornicatæ, et abeuntes post carnem alteram, factæ sunt exemplum, ignis æterni pœnam sustinentes. 8 Similiter et hi carnem quidem maculant, dominationem autem spernunt, majestatem autem blasphemant. 9 Cum Michaël Archangelus cum diabolo disputans altercaretur de Moysi corpore, non est ausus judicium inferre blasphemiæ : sed dixit : Imperet tibi Dominus. 10 Hi autem quæcumque quidem ignorant, blasphemant : quæcumque autem naturaliter, tamquam muta animalia, norunt, in his corrumpuntur. 11 Væ illis, quia in via abierunt, et errore mercede effusi sunt, et in contradictione Core perierunt !

12 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, 13 fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia : quibus procella tenebrarum servata est in æternum. 14 Prophetavit autem et de his septimus ab Enoch, dicens : Ecce venit Dominus in sanctis millibus suis 15 facere judicium contra omnes, et arguere omnes impios de omnibus operibus impietatis eorum, quibus impie egerunt, et de omnibus duris, quæ locuti sunt contra Deum peccatores impii. 16 Hi sunt murmuratores querulosi, secundum desideria sua ambulantes, et os eorum loquitur superba, mirantes personas quæstus causa. 17 Vos autem carissimi, memores estote verborum, quæ prædicta sunt ab apostolis Domini nostri Jesu Christi, 18 qui dicebant vobis, quoniam in novissimo tempore venient illusores, secundum desideria sua ambulantes in impietatibus. 19 Hi sunt, qui segregant semetipsos, animales, Spiritum non habentes.

20 Vos autem carissimi superædificantes vosmetipsos sanctissimæ vestræ fidei, in Spiritu Sancto orantes, 21 vosmetipsos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Jesu Christi in vitam æternam. 22 Et hos quidem arguite judicatos : 23 illos vero salvate, de igne rapientes. Aliis autem miseremini in timore : odientes et eam, quæ carnalis est, maculatam tunicam. 24 Ei autem qui potens est vos conservare sine peccato et constituere ante conspectum gloriæ suæ immaculatos in exsultatione in adventu Domini nostri Jesu Christi, 25 soli Deo Salvatori nostro, per Jesum Christum Dominum nostrum, gloria et magnificentia, imperium et potestas ante omne sæculum, et nunc, et in omnia sæcula sæculorum. Amen.

Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Sodoma
Hoje: Sul da península de Lisan (Mar Morto)
ΣόδομαSodomaסְדֹםsedom
31,21° N, 35,45° L
Citado em 50 versículos
Ver página completa
Lugar Bíblico
Cidade / Povoado
Gomorra
Hoje: Sul da península de Lisan (Mar Morto)
ΓόμορραGomorraעֲמֹרָהamorah
31,21° N, 35,45° L
Citado em 24 versículos
Ver página completa
Pessoa
H7014
Caim
ΚάϊνKainקַיִןqayin
Caim, filho de Adão e Eva e lavrador, matou no campo seu irmão Abel. Depois saiu da presença do Senhor e foi viver na terra de Node, a leste do Éden (Gênesis 4:8).
Significado: “Gerado; adquirido”
Ver página completa
Pessoa
H1109a
Balaão
בִּלְעָ֣םbiləam
Balaão, filho de Beor, foi chamado por Balaque, rei de Moabe, para amaldiçoar Israel, mas Deus o impediu e ele abençoou o povo (Números 22:5).
Citado em 59 versículos
Ver página completa
Pessoa
H121
Adão
ἈδάμAdamאָדָםadam
Adão, o primeiro homem, foi formado por Deus do pó da terra e posto no jardim do Éden; desobedeceu com Eva e foi expulso do jardim (Gênesis 3:17).
Significado: “Homem, da terra vermelha”
Ver página completa

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.