Pular para o conteúdo
Publicidade

João 11

1 Erat autem quidam languens Lazarus a Bethania, de castello Mariæ et Marthæ sororis ejus. 2 (Maria autem erat quæ unxit Dominum unguento, et extersit pedes ejus capillis suis : cujus frater Lazarus infirmabatur.) 3 Miserunt ergo sorores ejus ad eum dicentes : Domine, ecce quem amas infirmatur. 4 Audiens autem Jesus dixit eis : Infirmitas hæc non est ad mortem, sed pro gloria Dei, ut glorificetur Filius Dei per eam. 5 Diligebat autem Jesus Martham, et sororem ejus Mariam, et Lazarum. 6 Ut ergo audivit quia infirmabatur, tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus ; 7 deinde post hæc dixit discipulis suis : Eamus in Judæam iterum. 8 Dicunt ei discipuli : Rabbi, nunc quærebant te Judæi lapidare, et iterum vadis illuc ? 9 Respondit Jesus : Nonne duodecim sunt horæ diei ? Si quis ambulaverit in die, non offendit, quia lucem hujus mundi videt : 10 si autem ambulaverit in nocte, offendit, quia lux non est in eo. 11 Hæc ait, et post hæc dixit eis : Lazarus amicus noster dormit : sed vado ut a somno excitem eum. 12 Dixerunt ergo discipuli ejus : Domine, si dormit, salvus erit. 13 Dixerat autem Jesus de morte ejus : illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret. 14 Tunc ergo Jesus dixit eis manifeste : Lazarus mortuus est :

Veja também