Pular para o conteúdo
Publicidade

Lucas 16:26-31

26 et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est : ut hi qui volunt hinc transire ad vos, non possint, neque inde huc transmeare. 27 Et ait : Rogo ergo te, pater, ut mittas eum in domum patris mei : 28 habeo enim quinque fratres : ut testetur illis, ne et ipsi veniant in hunc locum tormentorum. 29 Et ait illi Abraham : Habent Moysen et prophetas : audiant illos. 30 At ille dixit : Non, pater Abraham : sed si quis ex mortuis ierit ad eos, pœnitentiam agent. 31 Ait autem illi : Si Moysen et prophetas non audiunt, neque si quis ex mortuis resurrexerit, credent.

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.