4 Ascendit autem et Joseph a Galilæa de civitate Nazareth in Judæam, in civitatem David, quæ vocatur Bethlehem : eo quod esset de domo et familia David, 5 ut profiteretur cum Maria desponsata sibi uxore prægnante. 6 Factum est autem, cum essent ibi, impleti sunt dies ut pareret. 7 Et peperit filium suum primogenitum, et pannis eum involvit, et reclinavit eum in præsepio : quia non erat eis locus in diversorio.