19 Joseph autem vir ejus cum esset justus, et nollet eam traducere, voluit occulte dimittere eam. 20 Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens : Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam : quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est.