1 Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos, 2 dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi : 3 et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos. 4 Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
5 Dicite filiæ Sion :
Ecce rex tuus venit tibi
mansuetus, sedens super asinam,
et pullum filium subjugalis.
6 Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus. 7 Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt. 8 Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via : 9 turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis. 10 Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ? 11 Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.