3 favus enim distillans labia meretricis,
et nitidius oleo guttur ejus :
4 novissima autem illius amara quasi absinthium,
et acuta quasi gladius biceps.
5 Pedes ejus descendunt in mortem,
et ad inferos gressus illius penetrant.
6 Per semitam vitæ non ambulant ;
vagi sunt gressus ejus et investigabiles.