9 scientes quod Christus resurgens ex mortuis jam non moritur : mors illi ultra non dominabitur. 10 Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel : quod autem vivit, vivit Deo. 11 Ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato, viventes autem Deo, in Christo Jesu Domino nostro.
Publicidade