Pular para o conteúdo
Publicidade

Jacobi 2

17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa. 18 Sed dicet quis : Tu fidem habes, et ego opera habeo : ostende mihi fidem tuam sine operibus : et ego ostendam tibi ex operibus fidem meam. 19 Tu credis quoniam unus est Deus : bene facis : et dæmones credunt, et contremiscunt. 20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus mortua est ? 21 Abraham pater noster nonne ex operibus justificatus est, offerens Isaac filium suum super altare ? 22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius : et ex operibus fides consummata est ? 23 Et suppleta est Scriptura, dicens : Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad justitiam, et amicus Dei appellatus est. 24 Videtis quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum ? 25 Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, suscipiens nuntios, et alia via ejiciens ? 26 Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Estes versículos te tocaram? Ore agora!

+581 estão orando agora.

Junte-se à corrente de oração.