1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum 2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei 3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse 4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda 5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius 6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta 7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana 8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae 9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum 10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin 11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei 12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer 13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari 15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph 16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi 17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps 18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum 20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino 21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii 22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua 23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis 24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum 25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus 26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini 27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores 28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur 29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus 30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant 31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur 32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent 33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent 34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem 35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha 36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab 37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth 38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis 39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal 40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha 41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara 42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa 43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel 44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel
1 Universus ergo Israel dinume ratus est, et summa eorum scrip ta est in libro regum Israel et Iudae. Translatique sunt in Babylonem propter delictum suum.2 Qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis: Israel et sacerdotes et Levitae et Nathinaei.3 Commorati sunt in Ierusalem de filiis Iudae et de filiis Beniamin, de filiis quoque Ephraim et Manasse.4 Uthai filius Ammiud filii Amri filii Imri filii Bani: de filiis Phares filii Iudae;5 et de Selanitis: Asaia primogenitus et filii eius;6 de filiis autem Zara: Iehuel et fratres eorum sescenti nonaginta.7 Porro de filiis Beniamin: Sallu filius Mosollam filii Odovia filii Asana8 et Iobania filius Ieroham et Ela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuel filii Iebaniae9 et fratres eorum secundum genealogias suas nongenti quinquaginta sex; omnes hi principes familiarum secundum familias suas.10 De sacerdotibus autem: Iedaia, Ioiarib et Iachin,11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Meraioth filii Achitob principes domus Dei.12 Porro Adaias filius Ieroham filii Phassur filii Melchiae et Maasai filius Adiel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer,13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta, fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei.14 De Levitis autem: Semeia filius Hassub filii Ezricam filii Hasabia de filiis Merari;15 Bacbacar quoque, Hares et Galal et Matthania filius Micha filii Zechri filii Asaph16 et Abdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophathitarum.17 Ianitores autem: Sellum et Accub et Telmon et Ahiman; et frater eorum Sellum princeps18 et usque ad hoc tempus est in porta regis ad orientem. Hi erant ianitores castris filiorum Levi.19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis de domo patris sui: hi Coritae erant super opera ministerii custodes liminum tabernaculi; patres autem eorum super castra Domini custodiebant introitum,20 et Phinees filius Eleazari princeps erat super eos olim - Dominus sit cum eo! -21 Zacharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi conventus.22 Omnes hi electi in ostiarios liminum ducenti duodecim, et descripti in villis propriis, quos constituerunt David et Samuel videns in munus perpetuum,23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini, domus tabernaculi, in custodias.24 Per quattuor ventos erant ostiarii, id est ad orientem et ad occidentem, ad aquilonem et ad austrum.25 Fratres autem eorum in viculis suis morabantur et veniebant per septem dies de tempore usque ad tempus, ut essent cum illis.26 Nam munus habebant perpetuum hi quattuor principes ianitorum. Hi scilicet Levitae erant super exedras et thesauros domus Domini;27 per gyrum quoque templi Domini pernoctabant in custodiis suis, ut et ipsi mane aperirent fores.28 De horum genere erant et super vasa ministerii, ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur;29 de ipsis et, qui credita habebant utensilia et omnia utensilia sancta, praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus.30 Filii quidam autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant;31 et Matthathias Levites, primogenitus Sellum Coritae, munere perpetuo praefectus erat eorum, quae in sartagine frigebantur.32 Porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis, ut semper novos per singula sabbata praepararent.33 Hi sunt cantores, principes per familias Levitarum, qui in exedris vacantes morabantur, ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent.34 Hi sunt capita Levitarum per familias suas secundum genealogias suas principes; hi habitaverunt in Ierusalem.35 In Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iehiel, et nomen uxoris eius Maacha.36 Filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab,37 Gedor quoque et Ahio et Zacharias et Macelloth.38 Porro Macelloth genuit Samaam; isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Ierusalem cum fratribus suis.39 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal.40 Filius autem Ionathan Meribbaal, et Meribbaal genuit Micha;41 porro filii Micha: Phithon et Melech et Tharaa et Ahaz.42 Ahaz autem genuit Iara, et Iara genuit Almath et Azmaveth et Zamri; Zamri autem genuit Mosa.43 Mosa vero genuit Banaa, cuius filius Raphaia genuit Elasa, de quo ortus est Asel.44 Porro Asel sex filios habuit his nominibus: Ezricam primogenitus eius, Ismael, Saria, Azarias, Obdia, Hanan; hi filii Asel.