1 statui autem hoc ipse apud me ne iterum in tristitia venirem ad vos2 si enim ego contristo vos et quis est qui me laetificet nisi qui contristatur ex me3 et hoc ipsum scripsi ut non cum venero tristitiam super tristitiam habeam de quibus oportuerat me gaudere confidens in omnibus vobis quia meum gaudium omnium vestrum est4 nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas non ut contristemini sed ut sciatis quam caritatem habeo abundantius in vobis5 si quis autem contristavit non me contristavit sed ex parte ut non onerem omnes vos6 sufficit illi qui eiusmodi est obiurgatio haec quae fit a pluribus7 ita ut e contra magis donetis et consolemini ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est8 propter quod obsecro vos ut confirmetis in illum caritatem9 ideo enim et scripsi ut cognoscam experimentum vestrum an in omnibus oboedientes sitis10 cui autem aliquid donatis et ego nam et ego quod donavi si quid donavi propter vos in persona Christi11 ut non circumveniamur a Satana non enim ignoramus cogitationes eius12 cum venissem autem Troadem propter evangelium Christi et ostium mihi apertum esset in Domino13 non habui requiem spiritui meo eo quod non invenerim Titum fratrem meum sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam14 Deo autem gratias qui semper triumphat nos in Christo Iesu et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco15 quia Christi bonus odor sumus Deo in his qui salvi fiunt et in his qui pereunt16 aliis quidem odor mortis in mortem aliis autem odor vitae in vitam et ad haec quis tam idoneus17 non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei sed ex sinceritate sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur
1 Statui autem hoc ipse apud me, ne iterum in tristitia venirem ad vos;2 si enim ego contristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me?3 Et hoc ipsum scripsi, ut non, cum venero, tristitiam habeam de quibus oportebat me gaudere, confidens in omnibus vobis, quia meum gaudium omnium vestrum est.4 Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas, non ut contristemini, sed ut sciatis quam carita tem habeo abundantius in vos.5 Si quis autem contristavit, non me contristavit, sed ex parte, ut non onerem, omnes vos.6 Sufficit illi, qui eiusmodi est, obiurgatio haec, quae fit a pluribus,7 ita ut e contra magis donetis et consolemini, ne forte abundantiore tristitia absorbeatur, qui eiusmodi est.8 Propter quod obsecro vos, ut confirmetis in illum caritatem;9 ideo enim et scripsi, ut cognoscam probationem vestram, an in omnibus oboedientes sitis.10 Cui autem aliquid donatis, et ego; nam et ego, quod donavi, si quid donavi, propter vos in persona Christi,11 ut non circumveniamur a Satana; non enim ignoramus cogitationes eius.12 Cum venissem autem Troadem ob evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino,13 non habui requiem spiritui meo, eo quod non invenerim Titum fratrem meum, sed valefaciens eis profectus sum in Macedoniam.14 Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo et odorem notitiae suae manifestat per nos in omni loco.15 Quia Christi bonus odor sumus Deo in his, qui salvi fiunt, et in his, qui pereunt:16 aliis quidem odor ex morte in mortem, aliis autem odor ex vita in vitam. Et ad haec quis idoneus?17 Non enim sumus sicut plurimi adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo coram Deo in Christo loquimur.