Publicidade

2 Reis 19

1 quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini2 et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium Amos3 qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiens4 si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae sunt5 venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Esaiam6 dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me7 ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra sua8 reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de Lachis9 cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicens10 haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis Assyriorum11 tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberari12 numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in Thelassar13 ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et Ava14 itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino15 et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terram16 inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventem17 vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omnium18 et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eos19 nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solus20 misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audivi21 iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia Hierusalem22 cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum Israhel23 per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eius24 ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausas25 numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitae26 et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatem27 habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra me28 insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venisti29 tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earum30 et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursum31 de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hoc32 quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitio33 per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit Dominus34 protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum35 factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiit36 et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve37 cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eo

1 Quae cum audisset rex Ezechias, scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum Domini.2 Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos.3 Qui dixerunt: " Haec dicit Ezechias: Dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste; venerunt filii usque ad partum, et vires non habet parturiens.4 Forte audiet Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis, quem misit rex Assyriorum dominus suus, ut exprobraret Deum viventem, et puniet verba, quae audivit Dominus Deus tuus; et fac orationem pro reliquiis, quae remanent ".5 Venerunt ergo servi regis Ezechiae ad Isaiam.6 Dixitque eis Isaias: " Haec dicetis domino vestro: Haec dicit Dominus: Noli timere a facie sermonum, quos audisti, quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum me;7 ecce ego immittam ei spiritum, et audiet nuntium et revertetur in terram suam; et deiciam eum gladio in terra sua ".8 Reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum oppugnantem Lobnam; audierat enim quod recessisset de Lachis.9 Cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes: " Ecce egressus est, ut pugnet adversum te ", iterum misit nuntios ad Ezechiam dicens:10 " Haec dicite Ezechiae regi Iudae: Non te seducat Deus tuus, in quo habes fiduciam, neque dicas: "Non tradetur Ierusalem in manu regis Assyriorum".11 Tu enim ipse audisti, quae fecerint reges Assyriorum universis terris, quomodo vastaverint eas. Num ergo solus poteris liberari?12 Numquid liberaverunt dii gentium singulos, quos vastaverunt patres mei, Gozan videlicet et Charran et Reseph et filios Eden, qui erant in Thelassar?13 Ubi est rex Emath et rex Arphad et rex civitatis Sepharvaim, Ana et Ava? ".14 Itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas, ascendit in domum Domini et expandit eas coram Domino15 et oravit in conspectu eius dicens: " Domine, Deus Israel, qui sedes super cherubim! Tu es Deus solus regnorum omnium terrae, tu fecisti caelum et terram.16 Inclina aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, qui misit, ut exprobraret Deum viventem.17 Vere, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras earum18 et miserunt deos eorum in ignem; non enim erant dii, sed opera manuum hominum ex ligno et lapide, et perdiderunt eos.19 Nunc igitur, Domine Deus noster, salvos nos fac de manu eius, ut sciant omnia regna terrae quia tu, Domine, es Deus solus ".20 Misit autem Isaias filius Amos ad Ezechiam dicens: " Haec dicit Dominus, Deus Israel: Quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum, audivi.21 Iste est sermo, quem locutus est Dominus de eo:Sprevit te et subsannavit virgo filia Sion;post tergum tuum caputmovit filia Ierusalem.22 Cui exprobrasti et quem blasphemasti?Contra quem exaltasti vocemet elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israel!23 Per manum servorum tuorumexprobrasti Dominoet dixisti: "In multitudine curruum meorumascendi excelsa montium in summitate Libaniet succidi sublimes cedros eius,electas abietes eius,et ingressus sum usque ad terminos eius,silvam condensam.24 Ego fodi et bibi aquas alienaset siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti".25 Numquid non audisti,ab initio quid fecerim?Ex diebus antiquis plasmavi illudet nunc adduxi;eruntque in eradicationem,in acervos ruinarum civitates munitae.26 Et, qui sedent in eis breviata manu,contremuerunt et confusi sunt;facti sunt quasi fenum agriet gramen virens, herba tectorum, quae arefacta est, antequam veniret ad maturitatem.27 Sessionem tuamet egressum tuum et introitum tuum ego praesciviet furorem tuum contra me;28 insanisti in me,et superbia tua ascendit in aures meas.Ponam itaque circulum in naribus tuiset frenum in labris tuiset reducam te in viam,per quam venisti.29 Tibi autem, Ezechia, hoc erit signum:Comede hoc anno, quod reppereris, in secundo autem anno, quae sponte nascuntur;porro in anno tertio seminate et metite,plantate vineas et comedite fructum earum.30 Et, quodcumque reliquum fuerit de domo Iudae,mittet radicem deorsumet faciet fructum sursum;31 de Ierusalem quippe egredientur reliquiae,et, quod relinquetur, de monte Sion.Zelus Domini exercituum faciet hoc.32 Quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum:Non ingredietur urbem hancnec mittet in eam sagittamnec occurret ei clipeonec fundet aggerem circa eam.33 Per viam, qua venit, reverteturet civitatem hanc non ingredietur, dicit Dominus.34 Protegamque urbem hanc et salvabo eampropter me et propter David servum meum ".35 Factum est igitur in nocte illa: egressus est angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octoginta quinque milia. Cumque diluculo surrexissent, viderunt omnia corpora mortuorum.36 Et recedens abiit et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in Nineve.37 Cumque adoraret in templo Nesroch dei sui, Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum. Et regnavit Asarhaddon filius eius pro eo.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue