Publicidade

Apocalipse 22

1 et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam cristallum procedentem de sede Dei et agni2 in medio plateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae adferens fructus duodecim per menses singula reddentia fructum suum et folia ligni ad sanitatem gentium3 et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi4 et videbunt faciem eius et nomen eius in frontibus eorum5 et nox ultra non erit et non egebunt lumine lucernae neque lumine solis quoniam Dominus Deus inluminat illos et regnabunt in saecula saeculorum6 et dixit mihi haec verba fidelissima et vera sunt et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quae oportet fieri cito7 et ecce venio velociter beatus qui custodit verba prophetiae libri huius8 et ego Iohannes qui audivi et vidi haec et postquam audissem et vidissem cecidi ut adorarem ante pedes angeli qui mihi haec ostendebat9 et dicit mihi vide ne feceris conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum qui servant verba libri huius Deum adora10 et dicit mihi ne signaveris verba prophetiae libri huius tempus enim prope est11 qui nocet noceat adhuc et qui in sordibus est sordescat adhuc et iustus iustitiam faciat adhuc et sanctus sanctificetur adhuc12 ecce venio cito et merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua13 ego Alpha et Omega primus et novissimus principium et finis14 beati qui lavant stolas suas ut sit potestas eorum in ligno vitae et portis intrent in civitatem15 foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium16 ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec in ecclesiis ego sum radix et genus David stella splendida et matutina17 et Spiritus et sponsa dicunt veni et qui audit dicat veni et qui sitit veniat qui vult accipiat aquam vitae gratis18 contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius si quis adposuerit ad haec adponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto19 et si quis deminuerit de verbis libri prophetiae huius auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta et de his quae scripta sunt in libro isto20 dicit qui testimonium perhibet istorum etiam venio cito amen veni Domine Iesu21 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus

1 Et ostendit mihi fluvium aquae vitae splendidum tamquam crystallum, procedentem de throno Dei et Agni.2 In medio plateae eius et fluminis ex utraque parte lignum vitae afferens fructus duodecim, per menses singulos reddens fructum suum; et folia ligni ad sanitatem gentium.3 Et omne maledictum non erit amplius. Et thronus Dei et Agni in illa erit; et servi eius servient illi4 et videbunt faciem eius, et nomen eius in frontibus eorum.5 Et nox ultra non erit, et non egent lumine lucernae neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum.6 Et dixit mihi: " Haec verba fidelissima et vera sunt, et Dominus, Deus spirituum prophetarum, misit angelum suum ostendere servis suis, quae oportet fieri cito.7 Et ecce venio velociter. Beatus, qui servat verba prophetiae libri huius .8 Et ego Ioannes, qui audivi et vidi haec. Et postquam audissem et vidissem, cecidi, ut adorarem ante pedes angeli, qui mihi haec ostendebat.9 Et dicit mihi: " Vide, ne feceris. Conservus tuus sum et fratrum tuorum prophetarum et eorum, qui servant verba libri huius; Deum adora! ".10 Et dicit mihi: " Ne signaveris verba prophetiae libri huius; tempus enim prope est!11 Qui nocet, noceat adhuc; et, qui sordidus est, sordescat adhuc; et iustus iustitiam faciat adhuc; et sanctus sanctificetur adhuc.12 Ecce venio cito, et merces mea mecum est, reddere unicuique sicut opus eius est.13 Ego Alpha et Omega, primus et novissimus, principium et finis.14 Beati, qui lavant stolas suas, ut sit potestas eorum super lignum vitae, et per portas intrent in civitatem.15 Foris canes et venefici et impudici et homicidae et idolis servientes et omnis, qui amat et facit mendacium!16 Ego Iesus misi angelum meum testificari vobis haec super ecclesiis. Ego sum radix et genus David, stella splendida matutina ".17 Et Spiritus et sponsa dicunt: " Veni! ". Et, qui audit, dicat: " Veni! . Et, qui sitit, veniat; qui vult, accipiat aquam vitae gratis.18 Contestor ego omni audienti verba prophetiae libri huius: Si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto;19 et si quis abstulerit de verbis libri prophetiae huius, auferet Deus partem eius de ligno vitae et de civitate sancta, de his, quae scripta sunt in libro isto.20 Dicit, qui testimonium perhibet istorum: " Etiam, venio cito ". Amen. Veni, Domine Iesu! ".21 Gratia Domini Iesu cum omnibus.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue