Publicidade

Atos 14

1 factum est autem Iconii ut simul introirent synagogam Iudaeorum et loquerentur ita ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo2 qui vero increduli fuerunt Iudaei suscitaverunt et ad iracundiam concitaverunt animas gentium adversus fratres3 multo igitur tempore demorati sunt fiducialiter agentes in Domino testimonium perhibente verbo gratiae suae dante signa et prodigia fieri per manus eorum4 divisa est autem multitudo civitatis et quidam quidem erant cum Iudaeis quidam vero cum apostolis5 cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis ut contumeliis adficerent et lapidarent eos6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae Lystram et Derben et universam in circuitu regionem et ibi evangelizantes erant7 et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat claudus ex utero matris suae qui numquam ambulaverat8 hic audivit Paulum loquentem qui intuitus eum et videns quia haberet fidem ut salvus fieret9 dixit magna voce surge super pedes tuos rectus et exilivit et ambulabat10 turbae autem cum vidissent quod fecerat Paulus levaverunt vocem suam lycaonice dicentes dii similes facti hominibus descenderunt ad nos11 et vocabant Barnaban Iovem Paulum vero Mercurium quoniam ipse erat dux verbi12 sacerdos quoque Iovis qui erat ante civitatem tauros et coronas ante ianuas adferens cum populis volebat sacrificare13 quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus conscissis tunicis suis exilierunt in turbas clamantes14 et dicentes viri quid haec facitis et nos mortales sumus similes vobis homines adnuntiantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum qui fecit caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt15 qui in praeteritis generationibus dimisit omnes gentes ingredi in vias suas16 et quidem non sine testimonio semet ipsum reliquit benefaciens de caelo dans pluvias et tempora fructifera implens cibo et laetitia corda vestra17 et haec dicentes vix sedaverunt turbas ne sibi immolarent18 supervenerunt autem quidam ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum traxerunt extra civitatem aestimantes eum mortuum esse19 circumdantibus autem eum discipulis surgens intravit civitatem et postera die profectus est cum Barnaba in Derben20 cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam21 confirmantes animas discipulorum exhortantes ut permanerent in fide et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei22 et cum constituissent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus commendaverunt eos Domino in quem crediderunt23 transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphiliam24 et loquentes in Pergen verbum Domini descenderunt in Attaliam25 et inde navigaverunt Antiochiam unde erant traditi gratiae Dei in opus quod conpleverunt26 cum autem venissent et congregassent ecclesiam rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis quia aperuisset gentibus ostium fidei27 morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis

1 Factum est autem Iconii, ut eodem modo introirent syna gogam Iudaeorum et ita loquerentur, ut crederet Iudaeorum et Graecorum copiosa multitudo.2 Qui vero increduli fuerunt Iudaei, suscitaverunt et exacerbaverunt animas gentium adversus fratres.3 Multo igitur tempore demorati sunt, fiducialiter agentes in Domino, testimonium perhibente verbo gratiae suae, dante signa et prodigia fieri per manus eorum.4 Divisa est autem multitudo civitatis: et quidam quidem erant cum Iudaeis, quidam vero cum apostolis.5 Cum autem factus esset impetus gentilium et Iudaeorum cum principibus suis, ut contumeliis afficerent et lapidarent eos,6 intellegentes confugerunt ad civitates Lycaoniae, Lystram et Derben et ad regionem in circuitu7 et ibi evangelizantes erant.8 Et quidam vir in Lystris infirmus pedibus sedebat, claudus ex utero matris suae, qui numquam ambulaverat.9 Hic audivit Paulum loquentem; qui intuitus eum et videns quia haberet fidem, ut salvus fieret,10 dixit magna voce: " Surge super pedes tuos rectus! ". Et exsilivit et ambulabat.11 Turbae autem cum vidissent, quod fecerat Paulus, levaverunt vocem suam Lycaonice dicentes: " Dii similes facti hominibus descenderunt ad nos! ";12 et vocabant Barnabam Iovem, Paulum vero Mercurium, quoniam ipse erat dux verbi.13 Sacerdos quoque templi Iovis, quod erat ante civitatem, tauros et coronas ad ianuas afferens cum populis, volebat sacrificare.14 Quod ubi audierunt apostoli Barnabas et Paulus, conscissis tunicis suis, exsilierunt in turbam clamantes15 et dicentes: " Viri, quid haec facitis? Et nos mortales sumus similes vobis homines, evangelizantes vobis ab his vanis converti ad Deum vivum, qui fecit caelum et terram et mare et omnia, quae in eis sunt.16 Qui in praeteritis generationibus permisit omnes gentes ambulare in viis suis;17 et quidem non sine testimonio semetipsum reliquit benefaciens, de caelo dans vobis pluvias et tempora fructifera, implens cibo et laetitia corda vestra ".18 Et haec dicentes vix sedaverunt turbas, ne sibi immolarent.19 Supervenerunt autem ab Antiochia et Iconio Iudaei et persuasis turbis lapidantesque Paulum trahebant extra civitatem aestimantes eum mortuum esse.20 Circumdantibus autem eum discipulis, surgens intravit civitatem. Et postera die profectus est cum Barnaba in Derben.21 Cumque evangelizassent civitati illi et docuissent multos, reversi sunt Lystram et Iconium et Antiochiam22 confirmantes animas discipulorum, exhortantes, ut permanerent in fide, et quoniam per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum Dei.23 Et cum ordinassent illis per singulas ecclesias presbyteros et orassent cum ieiunationibus, commendaverunt eos Domino, in quem crediderant.24 Transeuntesque Pisidiam venerunt Pamphyliam;25 et loquentes in Perge verbum descenderunt in Attaliam.26 Et inde navigaverunt Antiochiam, unde erant traditi gratiae Dei in opus, quod compleverunt.27 Cum autem venissent et congregassent ecclesiam, rettulerunt quanta fecisset Deus cum illis et quia aperuisset gentibus ostium fidei.28 Morati sunt autem tempus non modicum cum discipulis.

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-