14 stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba mea
15 non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertia
16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Iohel
17 et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabunt
18 et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabunt
19 et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumi
20 sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestus
21 et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit
22 viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitis
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistis
24 quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eo
25 David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovear
26 propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in spe
27 quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionem
28 notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tua
29 viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diem
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius
31 providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionem
32 hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumus
33 dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistis
34 non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
35 donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
36 certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistis
37 his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratres
38 Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti Spiritus
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus noster
40 aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista prava
41 qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria milia
14 Stans autem Petrus cum Undecim levavit vocem suam et locutus est eis: " Viri Iudaei et qui habitatis Ierusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
15 Non enim, sicut vos aestimatis, hi ebrii sunt, est enim hora diei tertia;
16 sed hoc est, quod dictum est per prophetam Ioel:
17 "Et erit: in novissimis diebus, dicit Deus,effundam de Spiritu meo super omnem carnem,et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae,et iuvenes vestri visiones videbunt,et seniores vestri somnia somniabunt;
18 et quidem super servos meos et super ancillas measin diebus illis effundam de Spiritu meo,et prophetabunt.
19 Et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum,sanguinem et ignem et vaporem fumi;
20 sol convertetur in tenebras,et luna in sanguinem,antequam veniat dies Dominimagnus et manifestus.
21 Et erit:omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit".
22 Viri Israelitae, audite verba haec: Iesum Nazarenum, virum approbatum a Deo apud vos virtutibus et prodigiis et signis, quae fecit per illum Deus in medio vestri, sicut ipsi scitis,
23 hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manum iniquorum affigentes interemistis,
24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea.
25 David enim dicit circa eum:Providebam Dominum coram me semper, quoniam a dextris meis est, ne commovear.
26 Propter hoc laetatum est cor meum,et exsultavit lingua mea;insuper et caro mea requiescet in spe.
27 Quoniam non derelinques animam meam in infernoneque dabis Sanctum tuum videre corruptionem.
28 Notas fecisti mihi vias vitae,replebis me iucunditate cum facie tua".
29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam et defunctus est et sepultus est, et sepulcrum eius est apud nos usque in hodiernum diem;
30 propheta igitur cum esset et sciret quia iure iurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eius,
31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro eius vidit corruptionem.
32 Hunc Iesum resuscitavit Deus, cuius omnes nos testes sumus.
33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
34 Non enim David ascendit in caelos; dicit autem ipse:Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis,
35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum".
36 Certissime ergo sciat omnis domus Israel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit, hunc Iesum, quem vos crucifixistis ".
37 His auditis, compuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et reliquos apostolos: " Quid faciemus, viri fratres? ".
38 Petrus vero ad illos: " Paenitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum, et accipietis donum Sancti Spiritus;
39 vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus, qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster ".
40 Aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens: " Salvamini a generatione ista prava ".
41 Qui ergo, recepto sermone eius, baptizati sunt; et appositae sunt in il la die animae circiter tria milia.