1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius
1 Quam pulchra es, amica mea,quam pulchra es:oculi tui columbarumper velamen tuum.Capilli tui sicut grex caprarum,quae descenderunt de monte Galaad;2 dentes tui sicut grex tonsarum,quae ascenderunt de lavacro:omnes gemellis fetibus,et sterilis non est inter eas.3 Sicut vitta coccinea labia tua,et eloquium tuum dulce;sicut fragmen mali punici, ita genae tuaeper velamen tuum.4 Sicut turris David collum tuum,quae aedificata est cum propugnaculis:mille clipei pendent ex ea,omnis armatura fortium.5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli,capreae gemelli,qui pascuntur in liliis.6 Antequam aspiret dies,et festinent umbrae,vadam ad montem myrrhaeet ad collem turis.7 Tota pulchra es, amica mea,et macula non est in te.8 Veni de Libano, sponsa,veni de Libano,ingredere;respice de capite Amana,de vertice Sanir et Hermon,de cubilibus leonum,de montibus pardorum.9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa,vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorumet in uno monili torquis tui.10 Quam pulchri sunt amores tui, soror, mea sponsa;meliores sunt amores tui vino,et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.11 Favus distillans labia tua, sponsa;mel et lac sub lingua tua,et odor vestimentorum tuorumsicut odor Libani.12 Hortus conclusus, soror mea, sponsa,hortus conclusus, fons signatus;13 propagines tuae paradisus malorum punicorumcum optimis fructibus,cypri cum nardo.14 Nardus et crocus,fistula et cinnamomumcum universis lignis turiferis,myrrha et aloecum omnibus primis unguentis.15 Fons hortorum,puteus aquarum viventium,quae fluunt impetu de Libano.16 Surge, aquilo,et veni, auster;perfla hortum meum,et fluant aromata illius.