Publicidade

Efésios 2

1 et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris2 in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius secundum principem potestatis aeris huius spiritus qui nunc operatur in filios diffidentiae3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae facientes voluntates carnis et cogitationum et eramus natura filii irae sicut et ceteri4 Deus autem qui dives est in misericordia propter nimiam caritatem suam qua dilexit nos5 et cum essemus mortui peccatis convivificavit nos Christo gratia estis salvati6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu8 gratia enim estis salvati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est9 non ex operibus ut ne quis glorietur10 ipsius enim sumus factura creati in Christo Iesu in operibus bonis quae praeparavit Deus ut in illis ambulemus11 propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manufacta12 quia eratis illo in tempore sine Christo alienati a conversatione Israhel et hospites testamentorum promissionis spem non habentes et sine Deo in mundo13 nunc autem in Christo Iesu vos qui aliquando eratis longe facti estis prope in sanguine Christi14 ipse est enim pax nostra qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvens inimicitiam in carne sua15 legem mandatorum decretis evacuans ut duos condat in semet ipsum in unum novum hominem faciens pacem16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem interficiens inimicitiam in semet ipso17 et veniens evangelizavit pacem vobis qui longe fuistis et pacem his qui prope18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem19 ergo iam non estis hospites et advenae sed estis cives sanctorum et domestici Dei20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum ipso summo angulari lapide Christo Iesu21 in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu

1 Et vos, cum essetis mortui de lictis et peccatis vestris,2 in qui bus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi huius, secundum principem potestatis aeris, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiae;3 in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri.4 Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos,5 et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo - gratia estis salvati -6 et conresuscitavit et consedere fecit in caelestibus in Christo Iesu,7 ut ostenderet in saeculis supervenientibus abundantes divitias gratiae suae in bonitate super nos in Christo Iesu.8 Gratia enim estis salvati per fidem; et hoc non ex vobis, Dei donum est:9 non ex operibus, ut ne quis glorietur.10 Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus.11 Propter quod memores estote, quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea, quae dicitur circumcisio in carne manufacta,12 quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israel et extranei testamentorum promissionis, spem non habentes et sine Deo in mundo.13 Nunc autem in Christo Iesu vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi.14 Ipse est enim pax nostra, qui fecit utraque unum et medium parietem maceriae solvit, inimicitiam, in carne sua,15 legem mandatorum in decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem,16 et reconciliet ambos in uno corpore Deo per crucem, interficiens inimicitiam in semetipso.17 Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem his, qui prope;18 quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem.19 Ergo iam non estis extranei et advenae, sed estis concives sanctorum et domestici Dei,20 superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Iesu,21 in quo omnis aedificatio compacta crescit in templum sanctum in Domino,22 in quo et vos coaedificamini in habitaculum Dei in Spiritu.

Veja também

Publicidade
Efésios
Ver todos os capítulos de Efésios
Bíblia Online

Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-03-16_13-12-35-blue