1 state et nolite iterum iugo servitutis contineri2 ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderit3 testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae4 evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistis5 nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamus6 nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operatur7 currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedire8 persuasio non est ex eo qui vocat vos9 modicum fermentum totam massam corrumpit10 ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est ille11 ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucis12 utinam et abscidantur qui vos conturbant13 vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicem14 omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsum15 quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumamini16 dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietis17 caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatis18 quod si spiritu ducimini non estis sub lege19 manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuria20 idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectae21 invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur22 fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitas23 fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lex24 qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis25 si vivimus spiritu spiritu et ambulemus26 non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentes
1 Hac libertate nos Christus liberavit; state igitur et nolite iterum iugo servitutis detineri.2 Ecce ego Paulus dico vobis quoniam, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.3 Testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendae.4 Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini, a gratia excidistis.5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitiae exspectamus.6 Nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides, quae per caritatem operatur.7 Currebatis bene; quis vos impedivit veritati non oboedire?8 Haec persuasio non est ex eo, qui vocat vos.9 Modicum fermentum totam massam corrumpit.10 Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis; qui autem conturbat vos, portabit iudicium, quicumque est ille.11 Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedico, quid adhuc persecutionem patior? Ergo evacuatum est scandalum crucis.12 Utinam et abscidantur, qui vos conturbant!13 Vos enim in libertatem vocati estis, fratres; tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per caritatem servite invicem.14 Omnis enim lex in uno sermone impletur, in hoc: Diliges proximum tuum sicut teipsum.15 Quod si invicem mordetis et devoratis, videte, ne ab invicem consumamini!16 Dico autem: Spiritu ambulate et concupiscentiam carnis ne perfeceritis.17 Caro enim concupiscit adversus Spiritum, Spiritus autem adversus carnem; haec enim invicem adversantur, ut non, quaecumque vultis, illa faciatis.18 Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.19 Manifesta autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, luxuria,20 idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae,21 invidiae, ebrietates, comissationes et his similia; quae praedico vobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.22 Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, longanimitas, benignitas, bonitas, fides,23 mansuetudo, continentia; adversus huiusmodi non est lex.24 Qui autem sunt Christi Iesu, carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.25 Si vivimus Spiritu, Spiritu et ambulemus.26 Non efficiamur inanis gloriae cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.