1 et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens2 surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te3 et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium4 et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur5 et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem6 et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere7 et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum9 quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus10 et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit
1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:2 " Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te ".3 Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini.Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.4 Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: " Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur ".5 Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.6 Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.7 Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: " Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus? ".10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, etnon fecit.