Publicidade

Jeremias 47

1 quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam contra Palestinos antequam percuteret Pharao Gazam2 haec dicit Dominus ecce aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius urbem et habitatores eius clamabunt homines et ululabit omnis habitator terrae3 ab strepitu pompae armorum et bellatorum eius a commotione quadrigarum eius et multitudine rotarum illius non respexerunt patres filios manibus dissolutis4 pro adventu diei in quo vastabuntur omnes Philisthim et dissipabitur Tyrus et Sidon cum omnibus reliquis auxiliis suis depopulatus est enim Dominus Palestinos reliquias insulae Cappadociae5 venit calvitium super Gazam conticuit Ascalon et reliquiae vallis earum usquequo concideris6 o mucro Domini usquequo non quiescis ingredere in vaginam tuam refrigerare et sile7 quomodo quiescet cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas eius regiones ibique condixerit illi

1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.2 Haec dicit Dominus: Ecce, aquae ascendunt ab aquiloneet erunt quasi torrens inundanset operient terram et plenitudinem eius,urbem et habitatores eius.Clamabunt homines,et ululabunt omnes habitatores terrae3 a strepitu ungularum fortium equorum eius,a commotione quadrigarum eiuset tumultu rotarum illius;non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim,et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator:depopulatus est enim Dominus Philisthim,reliquias insulae Caphtor.5 Venit calvitium super Gazam,conticuit Ascalon;reliquiae Enacim,usquequo incidetis vos?6 O mucro Domini,usquequo non quiesces?Ingredere in vaginam tuam,refrigerare et sile.7 Quomodo quiescet,cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonemet adversus maritimas regionesibique condixerit illi? ".

Veja também

Publicidade
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-