Publicidade

Lamentações 5

1 recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum2 hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos3 pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae4 aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus5 cervicibus minabamur lassis non dabatur requies6 Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane7 patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus8 servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum9 in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto10 pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis11 mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda12 principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt13 adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt14 senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium15 defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster16 cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus17 propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri18 propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo19 tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione20 quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum21 converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio22 sed proiciens reppulisti nos iratus es contra nos vehementer

1 Recordare, Domine, quid acci derit nobis;intuere et respice opprobrium nostrum.2 Hereditas nostra versa est ad alienos,domus nostrae ad extraneos.3 Pupilli facti sumus absque patre,matres nostrae quasi viduae.4 Aquam nostram pecunia bibimus,ligna nostra pretio comparamus.5 Iugum in cervicibus nostris minamur;lassis non datur requies.6 Aegyptiis dedimus manum et Assyriis,ut saturaremur pane.7 Patres nostri peccaverunt et non sunt,et nos iniquitates eorum portamus.8 Servi dominantur nostri;non est qui redimat de manu eorum.9 Vitae nostrae periculo afferimus panem nobisa facie gladii in deserto.10 Pellis nostra quasi clibanus exusta estpropter aestum famis.11 Mulieres in Sion humiliaveruntet virgines in civitatibus Iudae.12 Principes manu eorum suspensi sunt;facies senum honorem non habuerunt.13 Adulescentes molam portaverunt,et pueri sub lignis corruerunt.14 Senes deficiunt de portis,iuvenes de choro psallentium.15 Defecit gaudium cordis nostri;versus est in luctum chorus noster.16 Cecidit corona capitis nostri;vae nobis, quia peccavimus!17 Propterea maestum factum est cor nostrum,ideo contenebrati sunt oculi nostri,18 propter montem Sion, quia desolatus est:vulpes ambulant in eo.19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis,solium tuum in generationem et generationem.20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,derelinques nos in longitudinem dierum?21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur;innova dies nostros sicut a principio.22 Ergone proiciens reppulisti nos,iratus es contra nos vehementer?

Veja também

Publicidade
Lamentações
Ver todos os capítulos de Lamentações
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-10_01-11-40-blue