1 et dixit Dominus ad me adhuc vade dilige mulierem dilectam amico et adulteram sicut diligit Dominus filios Israhel et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt vinacea uvarum2 et fodi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei3 et dixi ad eam dies multos expectabis me non fornicaberis et non eris viro sed et ego expectabo te4 quia dies multos sedebunt filii Israhel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine altari et sine ephod et sine therafin5 et post haec revertentur filii Israhel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in novissimo dierum
1 Et dixit Dominus ad me: " Adhuc vade, dilige mulierem dilectam amico et adulteram, sicut diligit Dominus filios Israel, et ipsi respectant ad deos alienos et diligunt placentas uvarum ".2 Et emi eam mihi quindecim argenteis et choro hordei et dimidio choro hordei.3 Et dixi ad eam: " Dies multos exspectabis me; non fornicaberis et non eris viro, neque ibo ego ad te ".4 Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim.5 Et post haec revertentur filii Israel et quaerent Dominum Deum suum et David regem suum et pavebunt ad Dominum et ad bonum eius in fine dierum.