2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
Publicidade
1 Pedro 4
Veja também
Publicidade