1 Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini quia qui passus est carne desiit a peccatis2 ut iam non hominum desideriis sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis3 sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus4 in quo peregrinantur non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes5 qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos6 propter hoc enim et mortuis evangelizatum est ut iudicentur quidem secundum homines in carne vivant autem secundum Deum spiritu7 omnium autem finis adpropinquavit estote itaque prudentes et vigilate in orationibus8 ante omnia mutuam in vosmet ipsos caritatem continuam habentes quia caritas operit multitudinem peccatorum9 hospitales invicem sine murmuratione10 unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei11 si quis loquitur quasi sermones Dei si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum cui est gloria et imperium in saecula saeculorum amen12 carissimi nolite peregrinari in fervore qui ad temptationem vobis fit quasi novi aliquid vobis contingat13 sed communicantes Christi passionibus gaudete ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes14 si exprobramini in nomine Christi beati quoniam gloriae Dei Spiritus in vobis requiescit15 nemo enim vestrum patiatur quasi homicida aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor16 si autem ut Christianus non erubescat glorificet autem Deum in isto nomine17 quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei si autem primum a nobis qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio18 et si iustus vix salvatur impius et peccator ubi parebit19 itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei fideli creatori commendant animas suas in benefactis
Publicidade
1 Pedro 4
Veja também
Publicidade