Publicidade

1 Pedro 5

1 seniores ergo qui in vobis sunt obsecro consenior et testis Christi passionum qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator2 pascite qui est in vobis gregem Dei providentes non coacto sed spontanee secundum Deum neque turpis lucri gratia sed voluntarie3 neque ut dominantes in cleris sed formae facti gregi et ex animo4 et cum apparuerit princeps pastorum percipietis inmarcescibilem gloriae coronam5 similiter adulescentes subditi estote senioribus omnes autem invicem humilitatem insinuate quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam6 humiliamini igitur sub potenti manu Dei ut vos exaltet in tempore visitationis7 omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum quoniam ipsi cura est de vobis8 sobrii estote vigilate quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret9 cui resistite fortes fide scientes eadem passionum ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri10 Deus autem omnis gratiae qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu modicum passos ipse perficiet confirmabit solidabit11 ipsi imperium in saecula saeculorum amen12 per Silvanum vobis fidelem fratrem ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans hanc esse veram gratiam Dei in qua state13 salutat vos quae est in Babylone cumelecta et Marcus filius meus14 salutate invicem in osculo sancto gratia vobis omnibus qui estis in Christo

Veja também

Publicidade
1 Pedro
Ver todos os capítulos de 1 Pedro