Publicidade

1 Tessalonicenses 5

1 de temporibus autem et momentis fratres non indigetis ut scribamus vobis2 ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet3 cum enim dixerint pax et securitas tunc repentinus eis superveniet interitus sicut dolor in utero habenti et non effugient4 vos autem fratres non estis in tenebris ut vos dies ille tamquam fur conprehendat5 omnes enim vos filii lucis estis et filii diei non sumus noctis neque tenebrarum6 igitur non dormiamus sicut ceteri sed vigilemus et sobrii simus7 qui enim dormiunt nocte dormiunt et qui ebrii sunt nocte ebrii sunt8 nos autem qui diei sumus sobrii simus induti loricam fidei et caritatis et galeam spem salutis9 quoniam non posuit nos Deus in iram sed in adquisitionem salutis per Dominum nostrum Iesum Christum10 qui mortuus est pro nobis ut sive vigilemus sive dormiamus simul cum illo vivamus11 propter quod consolamini invicem et aedificate alterutrum sicut et facitis12 rogamus autem vos fratres ut noveritis eos qui laborant inter vos et praesunt vobis in Domino et monent vos13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum pacem habete cum eis14 rogamus autem vos fratres corripite inquietos consolamini pusillianimes suscipite infirmos patientes estote ad omnes15 videte ne quis malum pro malo alicui reddat sed semper quod bonum est sectamini et in invicem et in omnes16 semper gaudete17 sine intermissione orate18 in omnibus gratias agite haec enim voluntas Dei est in Christo Iesu in omnibus vobis19 Spiritum nolite extinguere20 prophetias nolite spernere21 omnia autem probate quod bonum est tenete22 ab omni specie mala abstinete vos23 ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia et integer spiritus vester et anima et corpus sine querella in adventu Domini nostri Iesu Christi servetur24 fidelis est qui vocavit vos qui etiam faciet25 fratres orate pro nobis26 salutate fratres omnes in osculo sancto27 adiuro vos per Dominum ut legatur epistula omnibus sanctis fratribus28 gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum amen

Veja também

Publicidade
1 Tessalonicenses
Ver todos os capítulos de 1 Tessalonicenses