Publicidade

2 Coríntios 11

1 utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate me2 aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere Christo3 timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo4 nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte pateremini5 existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolis6 et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobis7 aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobis8 alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrum9 et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servabo10 est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus Achaiae11 quare quia non diligo vos Deus scit12 quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nos13 nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos Christi14 et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis15 non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorum16 iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorier17 quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriae18 quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor19 libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientes20 sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caedit21 secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et ego22 Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et ego23 ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenter24 a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepi25 ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fui26 in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribus27 in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditate28 praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarum29 quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non uror30 si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriabor31 Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentior32 Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderet33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eius

Veja também

Publicidade
2 Coríntios
Ver todos os capítulos de 2 Coríntios