Publicidade

2 Coríntios 6

4 sed in omnibus exhibeamus nosmet ipsos sicut Dei ministros in multa patientia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis5 in plagis in carceribus in seditionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis6 in castitate in scientia in longanimitate in suavitate in Spiritu Sancto in caritate non ficta7 in verbo veritatis in virtute Dei per arma iustitiae a dextris et sinistris8 per gloriam et ignobilitatem per infamiam et bonam famam ut seductores et veraces sicut qui ignoti et cogniti9 quasi morientes et ecce vivimus ut castigati et non mortificati10 quasi tristes semper autem gaudentes sicut egentes multos autem locupletantes tamquam nihil habentes et omnia possidentes

Veja também

Publicidade
2 Coríntios
Ver todos os capítulos de 2 Coríntios
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-