6 hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet7 unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit Deus8 potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonum9 sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternum10 qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae11 ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem Deo12 quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in Domino
Publicidade
2 Coríntios 9
Publicidade
Veja também
Publicidade