1 locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu Saul2 et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meus3 Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis me4 laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus ero5 quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt me6 funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortis7 in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eius8 commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus est9 ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eo10 et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eius11 et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas venti12 posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorum13 prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignis14 tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suam15 misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eos16 et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eius17 misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multis18 liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erant19 praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meum20 et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit ei21 retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi22 quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meo23 omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a me24 et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate mea25 et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum26 cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectus27 cum electo electus eris et cum perverso perverteris28 et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabis29 quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras meas30 in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murum31 Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in se32 quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrum33 Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meam34 coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens me35 docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia mea36 dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit me37 dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali mei38 persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eos39 consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meis40 accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub me41 inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eos42 clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eos43 delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingam44 salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihi45 filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihi46 filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suis47 vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meae48 Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub me49 qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis me50 propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantabo51 magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternum
Publicidade
2 Samuel 22
Veja também
Publicidade