1 tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu2 et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere3 labora sicut bonus miles Christi Iesu4 nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit5 nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit6 laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere7 intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum8 memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum9 in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum10 ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti11 fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus12 si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos13 si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest14 haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium15 sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis16 profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem17 et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus18 qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem19 sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini20 in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam21 si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum22 iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro23 stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites24 servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem25 cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem26 et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
Publicidade
2 Timóteo 2
Veja também
Publicidade