Publicidade

2 Timóteo 3

1 hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa2 et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti3 sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate4 proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei5 habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita6 ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis7 semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes8 quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem9 sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit10 tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam11 persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus12 et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur13 mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes14 tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris15 et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu16 omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia17 ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus

Veja também

Publicidade
2 Timóteo
Ver todos os capítulos de 2 Timóteo