1 rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Iesu Christi et nostrae congregationis in ipsum2 ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini3 ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis4 qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus5 non retinetis quod cum adhuc essem apud vos haec dicebam vobis6 et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore7 nam mysterium iam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat8 et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui9 eum cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus10 et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent11 ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio12 ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati13 nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis14 ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi15 itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram16 ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia17 exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono
Publicidade
2 Tessalonicenses 2
Veja também
Publicidade