Publicidade

2 Tessalonicenses 3

1 de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos2 et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides3 fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo4 confidimus autem de vobis in Domino quoniam quae praecipimus et facitis et facietis5 Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi6 denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Iesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis7 ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos8 neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus9 non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos10 nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet11 audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes12 his autem qui eiusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Iesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent13 vos autem fratres nolite deficere benefacientes14 quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur15 et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem16 ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis17 salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo18 gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis amen

Veja também

Publicidade
2 Tessalonicenses
Ver todos os capítulos de 2 Tessalonicenses