Publicidade

Colossenses 3

5 mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus6 propter quae venit ira Dei super filios incredulitatis7 in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illis8 nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestro9 nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eius10 et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eum

Veja também

Publicidade
Colossenses
Ver todos os capítulos de Colossenses
Bíblia Online Bíblia Online

Bíblia Online • Versão: 2026-04-20_11-41-06-