1 osculetur me osculo oris sui quia meliora sunt ubera tua vino2 fraglantia unguentis optimis oleum effusum nomen tuum ideo adulescentulae dilexerunt te3 trahe me post te curremus introduxit me rex in cellaria sua exultabimus et laetabimur in te memores uberum tuorum super vinum recti diligunt te4 nigra sum sed formonsa filiae Hierusalem sicut tabernacula Cedar sicut pelles Salomonis5 nolite me considerare quod fusca sim quia decoloravit me sol filii matris meae pugnaverunt contra me posuerunt me custodem in vineis vineam meam non custodivi6 indica mihi quem diligit anima mea ubi pascas ubi cubes in meridie ne vagari incipiam per greges sodalium tuorum7 si ignoras te o pulchra inter mulieres egredere et abi post vestigia gregum et pasce hedos tuos iuxta tabernacula pastorum8 equitatui meo in curribus Pharaonis adsimilavi te amica mea9 pulchrae sunt genae tuae sicut turturis collum tuum sicut monilia10 murenulas aureas faciemus tibi vermiculatas argento11 dum esset rex in accubitu suo nardus mea dedit odorem suum12 fasciculus murrae dilectus meus mihi inter ubera mea commorabitur13 botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi14 ecce tu pulchra es amica mea ecce tu pulchra oculi tui columbarum15 ecce tu pulcher es dilecte mi et decorus lectulus noster floridus16 tigna domorum nostrarum cedrina laquearia nostra cypressina
Publicidade
Cânticos 1
Veja também
Publicidade