Publicidade

Cânticos 2

1 ego flos campi et lilium convallium2 sicut lilium inter spinas sic amica mea inter filias3 sicut malum inter ligna silvarum sic dilectus meus inter filios sub umbra illius quam desideraveram sedi et fructus eius dulcis gutturi meo4 introduxit me in cellam vinariam ordinavit in me caritatem5 fulcite me floribus stipate me malis quia amore langueo6 leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me7 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam quoadusque ipsa velit8 vox dilecti mei ecce iste venit saliens in montibus transiliens colles9 similis est dilectus meus capreae hinuloque cervorum en ipse stat post parietem nostrum despiciens per fenestras prospiciens per cancellos10 et dilectus meus loquitur mihi surge propera amica mea formonsa mea et veni11 iam enim hiemps transiit imber abiit et recessit12 flores apparuerunt in terra tempus putationis advenit vox turturis audita est in terra nostra13 ficus protulit grossos suos vineae florent dederunt odorem surge amica mea speciosa mea et veni14 columba mea in foraminibus petrae in caverna maceriae ostende mihi faciem tuam sonet vox tua in auribus meis vox enim tua dulcis et facies tua decora15 capite nobis vulpes vulpes parvulas quae demoliuntur vineas nam vinea nostra floruit16 dilectus meus mihi et ego illi qui pascitur inter lilia17 donec adspiret dies et inclinentur umbrae revertere similis esto dilecte mi capreae aut hinulo cervorum super montes Bether

Veja também

Publicidade
Cânticos
Ver todos os capítulos de Cânticos