Publicidade

Cânticos 7

1 quid videbis in Sulamiten nisi choros castrorum quam pulchri sunt gressus tui in calciamentis filia principis iunctura feminum tuorum sicut monilia quae fabricata sunt manu artificis2 umbilicus tuus crater tornatilis numquam indigens poculis venter tuus sicut acervus tritici vallatus liliis3 duo ubera tua sicut duo hinuli gemelli capreae4 collum tuum sicut turris eburnea oculi tui sicut piscinae in Esebon quae sunt in porta filiae multitudinis nasus tuus sicut turris Libani quae respicit contra Damascum5 caput tuum ut Carmelus et comae capitis tui sicut purpura regis vincta canalibus6 quam pulchra es et quam decora carissima in deliciis7 statura tua adsimilata est palmae et ubera tua botris8 dixi ascendam in palmam adprehendam fructus eius et erunt ubera tua sicut botri vineae et odor oris tui sicut malorum9 guttur tuum sicut vinum optimum dignum dilecto meo ad potandum labiisque et dentibus illius ruminandum10 ego dilecto meo et ad me conversio eius11 veni dilecte mi egrediamur in agrum commoremur in villis12 mane surgamus ad vineas videamus si floruit vinea si flores fructus parturiunt si floruerunt mala punica ibi dabo tibi ubera mea13 mandragorae dederunt odorem in portis nostris omnia poma nova et vetera dilecte mi servavi tibi

Veja também

Publicidade
Cânticos
Ver todos os capítulos de Cânticos