15 custodite igitur sollicite animas vestras non vidistis aliquam similitudinem in die qua locutus est Dominus vobis in Horeb de medio ignis16 ne forte decepti faciatis vobis sculptam similitudinem aut imaginem masculi vel feminae17 similitudinem omnium iumentorum quae sunt super terram vel avium sub caelo volantium18 atque reptilium quae moventur in terra sive piscium qui sub terra morantur in aquis19 ne forte oculis elevatis ad caelum videas solem et lunam et omnia astra caeli et errore deceptus adores ea et colas quae creavit Dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus quae sub caelo sunt
Publicidade
Deuteronômio 4
Veja também
Publicidade