1 quid necesse est homini maiora se quaerere cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae et tempore quo velut umbra praeterit aut quis ei poterit indicare quid post eum futurum sub sole sit2 melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa et dies mortis die nativitatis3 melius est ire ad domum luctus quam ad domum convivii in illa enim finis cunctorum admonetur hominum et vivens cogitat quid futurum sit4 melior est ira risu quia per tristitiam vultus corrigitur animus delinquentis5 cor sapientium ubi tristitia est et cor stultorum ubi laetitia6 melius est a sapiente corripi quam stultorum adulatione decipi7 quia sicut sonitus spinarum ardentium sub olla sic risus stulti sed et hoc vanitas8 calumnia conturbat sapientem et perdet robur cordis illius9 melior est finis orationis quam principium melior est patiens arrogante10 ne velox sis ad irascendum quia ira in sinu stulti requiescit11 ne dicas quid putas causae est quod priora tempora meliora fuere quam nunc sunt stulta est enim huiuscemodi interrogatio12 utilior est sapientia cum divitiis et magis prodest videntibus solem13 sicut enim protegit sapientia sic protegit pecunia hoc autem plus habet eruditio et sapientia quod vitam tribuunt possessori suo14 considera opera Dei quod nemo possit corrigere quem ille despexerit15 in die bona fruere bonis et malam diem praecave sicut enim hanc sic et illam fecit Deus ut non inveniat homo contra eum iustas querimonias16 haec quoque vidi in diebus vanitatis meae iustus perit in iustitia sua et impius multo vivit tempore in malitia sua17 noli esse iustus multum neque plus sapias quam necesse est ne obstupescas18 ne impie agas multum et noli esse stultus ne moriaris in tempore non tuo19 bonum est te sustentare iustum sed et ab illo ne subtrahas manum tuam quia qui Deum timet nihil neglegit20 sapientia confortabit sapientem super decem principes civitatis21 non est enim homo iustus in terra qui faciat bonum et non peccet22 sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi23 scit enim tua conscientia quia et tu crebro maledixisti aliis24 cuncta temptavi in sapientia dixi sapiens efficiar et ipsa longius recessit a me25 multo magis quam erat et alta profunditas quis inveniet eam26 lustravi universa animo meo ut scirem et considerarem et quaererem sapientiam et rationem et ut cognoscerem impietatem stulti et errorem inprudentium27 et inveni amariorem morte mulierem quae laqueus venatorum est et sagena cor eius vincula sunt manus illius qui placet Deo effugiet eam qui autem peccator est capietur ab illa28 ecce hoc inveni dicit Ecclesiastes unum et alterum ut invenirem rationem29 quam adhuc quaerit anima mea et non inveni virum de mille unum repperi mulierem ex omnibus non inveni30 solummodo hoc inveni quod fecerit Deus hominem rectum et ipse se infinitis miscuerit quaestionibus quis talis ut sapiens est et quis cognovit solutionem verbi
Publicidade
Eclesiastes 7
Veja também
Publicidade