1 Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Iesu2 gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo3 benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu eius in caritate5 qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suae6 in laudem gloriae gratiae suae in qua gratificavit nos in dilecto7 in quo habemus redemptionem per sanguinem eius remissionem peccatorum secundum divitias gratiae eius8 quae superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum bonum placitum eius quod proposuit in eo10 in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quae in caelis et quae in terra sunt in ipso11 in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum eius qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae12 ut simus in laudem gloriae eius qui ante speravimus in Christo13 in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto14 qui est pignus hereditatis nostrae in redemptionem adquisitionis in laudem gloriae ipsius15 propterea et ego audiens fidem vestram quae est in Domino Iesu et dilectionem in omnes sanctos16 non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis17 ut Deus Domini nostri Iesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius18 inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quae sit spes vocationis eius quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis19 et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis eius20 quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus21 supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro22 et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae23 quae est corpus ipsius plenitudo eius qui omnia in omnibus adimpletur
Publicidade
Efésios 1
Veja também
Publicidade