1 huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibus2 si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobis3 quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in brevi4 prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio Christi5 quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in Spiritu6 esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangelium7 cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eius8 mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias Christi9 et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavit10 ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia Dei11 secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostro12 in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eius13 propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestra14 huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu Christi15 ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominatur16 ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homine17 habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundati18 ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundum19 scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem Dei20 ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobis21 ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amen
Publicidade
Efésios 3
Veja também
Publicidade