Publicidade

Efésios 6

13 propterea accipite armaturam Dei ut possitis resistere in die malo et omnibus perfectis stare14 state ergo succincti lumbos vestros in veritate et induti loricam iustitiae15 et calciati pedes in praeparatione evangelii pacis16 in omnibus sumentes scutum fidei in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere17 et galeam salutis adsumite et gladium Spiritus quod est verbum Dei18 per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in Spiritu et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis

Publicidade

Veja também

Publicidade
Efésios
Ver todos os capítulos de Efésios