1 haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt2 Ruben Symeon Levi Iuda3 Isachar Zabulon et Beniamin4 Dan et Nepthalim Gad et Aser5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
Publicidade
Êxodo 1
Veja também
Publicidade