1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
Publicidade
Êxodo 2
Veja também
Publicidade