1 locutus quoque est Dominus cunctos sermones hos2 ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutis3 non habebis deos alienos coram me4 non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terra5 non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me6 et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta mea7 non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustra8 memento ut diem sabbati sanctifices9 sex diebus operaberis et facies omnia opera tua10 septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuas11 sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eum12 honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi13 non occides14 non moechaberis15 non furtum facies16 non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium17 non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt18 cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt procul19 dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamur20 et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretis21 stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus22 dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobis23 non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobis24 altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibi25 quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo polluetur26 non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tua
Publicidade
Êxodo 20
Veja também
Publicidade